12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16 Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.