13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16 Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.