19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20 Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
23 nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.