4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.