1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.