12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?