23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
26 Domini est terra, et plenitudo ejus.
27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?