11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16 Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
17 Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.