6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
7 Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.