9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.