1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :