19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21 Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
24 Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.