5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :
9 alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11 Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.