35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
39 Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :