4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :