13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
15 Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.