4 Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ?Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
5 ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
6 Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
9 Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.