15 Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18 Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21 Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.