20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21 Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.
22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
23 Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.