2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
7 Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
8 Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?