1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.
3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,
4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :