4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :
6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,