1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
3 cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :
5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.