14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
16 Semper gaudete.
17 Sine intermissione orate.
18 In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
19 Spiritum nolite extinguere.
20 Prophetias nolite spernere.