8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.