19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.
24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.