7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.