17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.