39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.
41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.
44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.