43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.
44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.
47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.
49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.