48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.
49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.