6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
10 Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra.
11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
12 Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.