1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.