17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.
20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.