9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.