23 Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
24 Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium.
25 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.
26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.
27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
28 Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.
29 De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.