26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.
27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
28 Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.
29 De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
31 Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.
32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti : omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.