8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.
11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.
12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.