10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.