6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.