14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.
15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
17 Constitueruntque Levitas : Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiæ.
18 Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.
19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.
20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.