9 De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.
10 De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab :
12 et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est :
13 ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.
15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.