20 Et transierunt de gente in gentem,et de regno ad populum alterum.
21 Non dimisit quemquam calumniari eos,sed increpavit pro eis reges.
22 Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari.
23 Cantate Domino omnis terra ;annuntiate ex die in diem salutare ejus :
24 narrate in gentibus gloriam ejus ;in cunctis populis mirabilia ejus.
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,et horribilis super omnes deos.
26 Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem cælos fecit.