26 Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem cælos fecit.
27 Confessio et magnificentia coram eo :fortitudo et gaudium in loco ejus.
28 Afferte Domino, familiæ populorum :afferte Domino gloriam et imperium.
29 Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.