29 Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in æternum misericordia ejus.
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos, et erue de gentibus :ut confiteamur nomini sancto tuo,et exultemus in carminibus tuis.