31 Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in æternum misericordia ejus.
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos, et erue de gentibus :ut confiteamur nomini sancto tuo,et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israël,ab æterno usque in æternum.Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.