33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in æternum misericordia ejus.
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos, et erue de gentibus :ut confiteamur nomini sancto tuo,et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israël,ab æterno usque in æternum.Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,