5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :notas facite in populis adinventiones ejus.
9 Cantate ei, et psallite ei,et narrate omnia mirabilia ejus.
10 Laudate nomen sanctum ejus :lætetur cor quærentium Dominum.
11 Quærite Dominum, et virtutem ejus :quærite faciem ejus semper.