15 Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia ?
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ?
19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat ?