11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia :
13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David : salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.
14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
15 Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis :
16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes : et Susa, scriba :
17 Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis.